HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXIV: De quaestione circumcisionis determinata

#Act. XIV#ibid.#cap. V

Cumque venissent Antiochiam, et congregassent fideles Antiochiae revelaverunt eis quanta fecerat Deus per eos in gentibus, et morati sunt ibi non modico tempore cum discipulis. Et dum ibi moram facerent, descenderunt quidam de Judaea Christiani, adhuc tamen judaizantes, et fuerunt de secta Pharisaeorum. Facta est ergo non minima seditio inter eos, et Paulum, et Barnabam, quia praedicabant fidem absque legalibus ad salutem non sufficere. Et consentiebant eis multi, veteri consuetudine imbuti. Et statuerunt, ut pro hac lite dirimenda, ascenderent in Jerusalem ad majores apostolos, scilicet ad Petrum, et Jacobum episcopum Hierosolymorum. Et ascendit Paulus cum Barnaba, assumpto et Tito, sicut ipse refert in Epistola ad Galatas. Et qui descenderant de Judaea, ascenderunt contra eos, quidam scilicet de haeresi Pharisaeorum ad fidem conversi. Qui cum venissent Hierosolymam, et essent in praesentia apostolorum Petri, et Jacobi, et seniorum, surrexerunt contra Paulum, et Barnabam, dicentes: Oportet circumcidi fideles, et servare legem Moysi. Et audita utriusque partis sententia, convenerunt apostoli et seniores, ut dijudicarent super hoc, et post multam disceptationem, et inquisitionem factam inter apostolos, et seniores, surgens Petrus, rationabiliter ostendit, non esse imponendum fidelibus jugum legis, quia ipse consilio Dei baptizaverat Cornelium, et gentibus praedicaverat verbum Evangelii, et Deus praedicationem ejus confirmaverat, fide mundans corda eorum, et antequam baptizarentur visibiliter mittens super eos Spiritum sanctum, nec indicens eis observantiam legalium: Quid igitur, inquit, nunc tentatis, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Et statim coeperunt Paulus et Barnabas narrare, quanta signa et prodigia Deus fecerat in gentibus per eos, et tacebat multitudo audiens eos.